Epistola I ad Corinthos*

Caput 11: Versus 3

Viri,etc. Potest nomine viri intelligi hic spiritus, non ille Spiritus sanctus qui cum Patre et Filio immutabilis manet, et dignis animis incommutabiliter datur; sed spiritus hominis, qui quasi animae maritus, animalem affectionem tanquam conjugem regit.Caput Christus est.Quia spiritus hominis regitur a sapientia Dei, quae Christus est: in quo sicut in capite sunt omnes sensus spirituales, id est, plenitudo gratiarum, de qua accipit vir iste, et per hoc est vir caput mulieris, id est, rector animalitatis, quae regitur a spiritu tanquam mulier a viro.Orans.Quia in aliis ubi est, potest velare, sed nondum suo judici se offert et colloquitur, ubi conditionem suam necesse est profiteri.
(* Traductions européennes)